- AUGURES
- AUGURESMagistratus Romani, ex avium volatu, cantu et comestione futura praedicentes. Superstitione a Tuscis, qui a Chaldaeis, acceptâ. Vide Val. Max. l. 1. c. 6. Tres primum Romae fuêre, propter tres ipsius tribûs, Luceres, Rhamnenses, Tatienses; mox unô additô, quartuor exstiterunt. Sed cum postea plebs admissa eslet in honorem urbis, quinque plebei Augures creati sunt, et Patticii quatuor; idque M. Valeriô et Q. Apuleiô Consulib. Locum vero Augurii ita fuisle legimus: Templum Augur constituebat, versus Orientem sedebat, capite velatô lituum, 1. e. inutvum baculum dextrâ gestans, quô caeli regiones dividebat, et quae Auguriaveniebant, praedicebat. Si laeva fuislent, quâ parte est Septentrio, felicia pronuntiabat; illa enim pars propter altitudinem prospera putabatur. A' dextra parte meridies parum fausta, et infelix credebatur, quia locus est depressus. Liv. l. 1. c. 18. Dionys. Halicarnass. l. 2. Plut. in Paral. et Problem. Cicer. de Divin. et alii. Notum illud Cationis mirari se, si augur augurem aspiciens sibi temperater a risu: nempe, quia occultô Syncretismô colludebant inter se, sibi conscii fraudis et imposturae. Augurum autem illorum deliria inter recentiores egregie confutavit g. Peucerus Comment. de variis Drvinationum gencribus. Addo, quod nomen habent ab avibus gerendoque, quia per illos avium gestus edicuntur, sive ab avium garritu, unde et Augurium: hîc tamen vox in genere sumitur, prout et Auspices, seu avium inspectores, et Aruspices, qui, aras inspicientes, victimarum exta scrutabantur, ut ex iis futura praedicerent, complectitur. Eorum officium furt, ex avibus vaticinia observare, signaque rerum fututarum et a Diis monita contemplari: si opportune evolâslent, aut sedes idoneas accepislent, obnuntiare: de prodigiis, somniis, auguriis atque oraculis et portentis responsa dare, tum observationes auspiciorum, procurationes expiationesque, vatum libros, portentorum explanationes et monita Deorum edicere. Si quid ingruente fatô casurum foret, et quod salvis auspiciis fieret: Quodve augurium laetum, quodve peculiare esset, quod minas caelestes ingruentesque calamitates aut fatale exitium afferret, praemonere et vaticinari: quae omnia comprehenduntur Lege Augurali, quae exstat apud Ciceron. l. 2. de Legib. Novem Auguribus Quintô ac Caenô Egulinô Tribunis Pleb. constitutis, licet Senatus hunc numerum sacrum esse iussislet, addidit tamen postea Sulla Dictator alios 6. sic ut Collegium eorum, cuius frequens apud Historicos mentio, ex quindecim viris constaret, quorum natu maximus Magister Collegii dicebatur. Dignitas eorum tanta, ut cum coeteris fere omnibus Sacerdotibus, simul ac in iudicium ducti et damnati eslent, alium substitui moris fuerit, Augures hâc lege eslent immunes: qui sacerdotiô, dum viverent, potiebantur, maximorum licer criminum cnvicti; cuius rei rationes vide apud Plut. in Problem. Rom. 99. probl. Idem Probl. 73 notat, eos si ulcera haberent inaugurandi causâ sedere prohibitos fuisle. Necessaria illorum praesentia fuit in publicis negotiis: Nec enim Magistratuum Comitia neque legum haberi poterant, nisi Augures adeslent et probâslent, teste Cicer. l. 3. de Leg. et Ep. ad Attic. l. 4. ep. ult. ubi ait: Augures tres in ferenda lege Curiata esse oportere. Creabantur antiquitus a Collegio; post legem vero Domitiam,quâ Sacerdotum subrogandorum ius a Collegiis ad populum translatum est, Tributis Comitiis eligi coeperunt, etc. Ceterum antiquissimae huius artis primus auctor in abdito est; Apud Barbaras quoque gentes viguisse, notavit Aelian. var. hist. l. 2. c. 31. ad Graecos tradente Telegonô pervenisse, prodidit Suidas. At Hetrusci se auctores praedicabant, repertoremque exstitisse Tagem quendam, diffuse docet Cicero de Divinat. l. 2. Hinc Ovid. l. 15. Met. fab. 47. v.558.Indigenae dixêre Tagem, qui primus HetruscamEdocuit gentem casus aperire futuros.Huius praeceptô asini caput praesepibus affigi ruri solebat, ad incommoda acrenda, Columella de R. R. l. 10. Idem Auguralem hanc artem scriptis mandâsse, dicitur Furio Fulgentio; qui addit, peculiri nomine Hetruscae disciplinae hanc artem venisle, eamque Labeonem 15. voluminibus, quae Pagetis et Bacchetidis appellabat, complexum esle. Vide Iac. Ouzelium Animadvers. ad Minucium Fel. p. 38. et seqq. praeter Auctores supra, ubi de Avibus, laudatos. Fuêre porro Augures in duplici differentia, quidam enim minores, quidam maiores dicebantur, nempe ex plebe aut Patriciis electi; sive quod idem est, quidam privati, quidam puhlici: Quorum hi quidem appellabautur publici Augures Popul. Romani Quiritium, ad distinctionem privatorum seu Imperatoriorum. Nam et Augusti domesticos habuêre Augures, qui pro eorum salute excubarent et auspicia captarent; et forte eâdem libidine vivi habuêre Augures, quâ mortui Flamines. Sed et ipsi Augures. Vide supra voce Anius. Species Augurii, in quinque signa, ex caelo, volucribus, bipedibus, quadrupedibus et diris, distribuunt, Blondus l. 2. Romae Triumph. Andr. Tiraquellus in Alex. Neapolit. l. 5. c. 19. etc. Ex ventis quoque auguria captata esle, testatur Luctatius Grammat. ad v. 665. l. 3. Thebaid. Nomine Dirarum omina, offensiones, voces incertô auctore emislas et auditas, occursum denique hominum aliorumque animalium minus auspicatorum, intelligunt eruditi; Praecipue autem tria erant Auspiciorum genera Avium inspectio, de Caelo observatio, et Tripudii animadversio; quorum primum ad Comitia Curiata et Centuriata, ultimum ad res gerendas pertinuisse, medium ad omnia Comitia fuisle adhibitum, dicem us infra ubi de Trihutis comitiis. Iam vero, tempore Ciceronis, ex avium volatu auspicia in desnetudinem abiisse, discas ex eius libris de Divin. unde pullorum tripudium sollennissimum dici Minucio Fel. tamquam revera sollemne et maxime usitatum augurium, contendit Desid. Heraldus Castigat. et Not. ad eum, aliis sollistimum ibi legentibus, quod vide. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 8. et Thom. Dempster. paralipom. ad illud. Hôc modô vero Augurium fiebat: Postquam Augur,,laenâ indutus, in turre consedisset, vultu Orienti, dextrô latere Meridiei obversô, caelumque in sua Templa divisislet; sacrificiis et precibus, quas Effata vocârunt, defunctus, Numam Pompilium e. g. accedere iussit, et sinistrâ lituum tenens, dextram capiti eius imposuit, hâc verborum formulâ usus: Iuppiter pater, sifas sit Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, Regem Romae esse, fac uti nobis signa certa ac clara sint inter cos sinus, quos feci. Tum observatis signis, si prospera fuislent, Numa Rex renuntiabatur: sin minus, obnuntiabat Augur, remque Diis non placere restabatur. Nec unicum sufficiebat prosperum signum, sed binâ vice si contigisset, ratum erat; Illa autem habehantur fausta ac prospera, quae ad laevam apparuislent, cum dantis beneficium manus dexdtra laevae accipientis opposita sit. Unde phrases, Avis sinistra, Intonuit laevum, i. e. laetum apparuit omen: et Tullius de divin. l. 1. a sinistra,inquit,cornice ratum et firmum fit Augurium. similiter in legg. XII. Tabb. Ave sinistra populi Magister esto. Vide Lips. Elecl. l. 2. c. 2. Thom. Godwyn. Antholog. Hist. Rom. l. 2. Sect. 2. c. 6. Salmas. ad Solin. p. 441. Etc. uti de augurtis imperativis, oblativis, allsque huc spectantibus hîc passim inprimis voce Ornithomantia, it. Oscines, Servare, Templum, Venta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.